- CREMANDI Cadavera consuetudo
- CREMANDI Cadavera consuetudoplures apud gentes olim recepta fuit; qui, quod in nobis divinum est, igneô velut hôc vehiculô caelestibus inferri putabant sedibus, subsidente terrâ. Apud Romanos L. Syllam auctorem habuit, qui metuens, ne idem sibi accideret, quod hosti suo C. Mario ipse fecerat; cuius cadaver erutum in Anienem fluv. iusserat abici, post mortem cremari voluit, Plut. in εο, c. 74. A' quo tempore mansit Romanis ritus, sequenti modô peractus. Postquam cadaver per itegrum septiduum lotum, unctum et a proximis agnatis conclamatum fuit, tandem sollenni pompâ (de qua, vide aliquid supra, in voce Cadaver) ad pyram deferebatur, quae, quandiu ardebat ignis, dicebatur Rogus, quod tunc temporis rogari solerent Manes, Servius, l. 5. Aen. postquam autem deflagravit, Bustum quasi bene ustum. Hîc cremando digitus incidebatur ab amicis, ut postea ei iusta de novo fierent, quamquam, ne id semper liceret, XII. Tabb. legibus cautum fuerit, nisi quis in bello vel peregre mortuus esset. Tum cadaver curatum ad Pyram efferebatur, quae in modum arae lignis constructa erat, cui laricem, piceam, taxum aliasque arbores intexebant, circa eam constitutis cupressis, ne odore offenderetur populi circumstantis corona. Iacebat cadaver supinum, oculis caelum versus erectis, naulumque Charontis ore tenebant; quibus rite peractis, qui defuncto necessitudine proximus erat, aversus rogo facem inferebat, quô ardente cadaver liquoribus quibusdam pretiosis perfundi et aurum multaque alia pretiosa, vestes, arma atque alia, quae defuncto dum viveret cara erant, inici moris erat, quod ne fierer XII. Tabb. sanxêre. Interea turba circumstans Praeficae, id est, planctuum principi, respondebat, sanguisque humanus, teste Serviô, vel captivorum, vel gladiatorum, qui Bustuarii hinc dicti, effundebatur, velut in sacrificium Infernalibus diis, quod Inferias vocabant. Horum copia fi non erat, laniantes genas suum fundebant cruorem, ut, sanguine ostensô, Inferis satisfieret, quemadmodum Varro loquitur, quod tmen lege XII. Tabb. iterum interdictum fuit: Mulieres genas ne radunto. Mox ubi ustulatum cadaver erat, cineres et ossa, lota prius lacte ac vinô a proximis, urnâ colligebantur, Ovid. l. 4. Met. v. 166.---- ---- Una requiescit in urna.Quô factô a Sacerdote ter aquâ purâ aspersis lustratisque, Praefica novissimum verbum illud altâ voce pronuntiabat, Ilicet, i. e. ire licet: Tum, qui comitati funus erant, domum abituri, extremum vale altâ voce pronuntiabant, hôc modô: Vale, vale, vale, nos te ordine, quô Natura permiserit, sequemur. Tandem cineres et ossa sepulchro inferebantur, ante quod ara constituta erat, quam Acerram Festus vocat; in hac odores adolebantur. Vide Virg. l. 6. Aen. v. 212. ubi de funere Miseni sic canit:Nec minus interea Misenum in littore TeucriFlebant, et cineri ingrato suprema ferebant.Principiô pinguem taedis et robore sectôIngentum struxêre pyram: cui frondibus atrisIntexunt latera, et ferales ante cupressosConstituunt, decorantque super fulgentibus armis.Pars calidos latices et ahena undantia flammisExpediunt, corpusque lavant frigentis, et ungunt.Fit gemitus: tum membra toro defleta reponunt,Pupreasque super vestes velamina notaConiciunt: pars ingenti subiere feretro,Triste ministerium, et subiectam more parentumAversi tenuêre facem, congesta cremanturThurea dona, dapes, fuso crateres olivô.Postquam collapsi cineres, et flamma quievit:Relliquias vino, et bibulam lavêre favillam:Ossaque lecta cadô texit Chorineus ahenô.Idem ter socios purâ circumluit undâ.Spargens rore levi, et ramô felicu olivae:Lustravitque viros, dixitque novissima verba.At pius Aeneas ingenti mole sepulchrumImponit, suaque arma viro, remumque tubamqueMonte sub aerio etc.Fiebant haec omnia nocturnô tempore, ad funalium lucem, unde et Funeri, teste Serviô in l. 11. Aen. v. 143. nomen. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. Salmuth in Pancirolum, l. rer. deperditarumde exsequiis, Alex. Genialium dier. l. 3. etc. Magi apud Persas, mortuos cremare ἀνόσιόν τι, profanum quiddam, habebant, Diogenes Laertius, l. 10. ob piritatem ignis, quem Dei instar coluerunt. Apud Graecos utrôque modô curabantur defuncti, sed potior habebatur Crematio: unde infantibus, ἀυτοφόνοις, iisque qui fulmine interempti, hic honor negatus. Primus Hercules Argii, bellô contra Laomedontem interempti, corpus ustulâsse dicitur, ut, saltem ossa cineresque ad patrem eius Licymnium mittendo, fidem utcumque exsolveret de reducendo ei filio datam. Ritus talis erat: Pyrâ exstructâ, cadavereque impositô, ignem accendebant: Homer. Il. ω. v. 787.Ε᾿ν δὲ πυρῇ ὑπάτῃ νεκρὸν θέϚαν εν δ᾿ ἔβαλον πῦρ.Struebatur autem pyra vel ex quercu, ut apud Eurip. in Herc. furente, vel ex olea, apud Sophoclem in Trachiniis, vel ex pinu, ut apud Athenaeum, quod inprimis, cum virgo cremabatur, erat in usu: si naufragiô periisset mortuus, ex tabulis rogus fiebat. Manilius, l. 4.---- ---- Ut corpus sepeliret naufragus ignis,Et collecta rogum facerent fragmenta carinae.Circa eum lugentes ventos invocabant, ut largiter afflantes ignem ampliorem redderent, quemadmodum de Patrocli funere apud Homer. legimus: qui si forte fortius flabat, optimi ominis erat locô. Interea Praeco, ne ossa legerentur, observabat: quae postquam cadaver crematum, una cum cineribus, sollicite a propinquis asservabantur, in rogum, ne ulterius arderet, vinô effusô. Tum ossa diligenter ablebant aquâ in χύτραις allatâ feminae ad id destinatae, et postquam unguentis et lardô inunxêre, linteô involuta in cista quadam, quam θήκην seu πύελον seu σορὸν appellârunt, recondebant. Homer. Il. ψ. v. 91.Ω῾ς δὲ καὶ ὄςτεα νῶιν ὁμῆ σορὸς ἀμφικαλύπτοι.Ut autem et ossa nostra eadem cista tegat.Urnam hanc Lycophron κρωςςὸν: Moschus, Idylliô 4. Χρύσειον κρωςςὸν, Plut. in Numa λίθινον σορὸν vocat; plerumque tamen ex ligno, et quidem cedrô constabat, quae quoniam putredini minime obnoxia, νεκρῶν ζωὴ, mortuorum vita, dici consuevit. Unde apud Eurip. in Alceste, v. 365. optat Admetus, εν ταῖσιν ἀυταῖς κεδροις, in iisdem credris, i. e. e cedro confectis loculis, cum uxore sua quiescere. Quod de Monica quoque, Augustini matre, legimus. Hinc Ovid. l. 4. Metam. fab. 4. v. 156.---- Quos certus amor, quos hora nivissima iunxit,Componi tumulô non invideatis eôdem.Urnae ergo hae in sepulchris reponebantur: apud Athenienses plerumque unius solum hominis, apud Megarenses vero, ut Pausan. l. 1. auctor est, quatuor quoque virorum ossa continentes, Haec λείψανα postea, seu reliquiae dicebantur, quas religiose asservari mos erat, ne, ut Schol. Euripidis in Oreste ait, hostibus in praedam cederent. Quod si peregre defuncti corpus crematum erat, ossa eius cineresque magnâ cum pompa, in urna floribus exornatâ, referebantur in patriam. Unde Ovid. iterum, l. 3. Trist. El. 3. v. 65.Ossa tamen facito parva referantur in urna,Sic ego non etiam mortuus exul ero.In via, quoties ad trivium veniebatur, a propinquis Comitalia celebrabantur, θεῶν ἀγυιαίων ἑορταὶ γενόμεναι εν ταῖς ὁδοῖς ὑπὸ τῶ προσηκόντων τοῖς νεκροῖς, vet. Gloss. Tandem, post Manes ter vocatos, in tumulo toti familiae communi urna reponebatur. Soli prodigi ἀπόταφοι erant, Diog. Laertius, vide Franc. Rossaeum, Archaeologiae Atticae l. 5. c. 29. et hîx passim. Cessâsse vero Antoninorum Imperiô mortuos cremandi morem hunc, dicemus infra voce Humatus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.